- Gaudeamus igitur
- Juvenes dum sumus.
- Post jucundam juventutem
- Post molestam senectutem
- Nos habebit humus.
|
|
- Ubi sunt qui ante nos
- In mundo fuere?
- Vadite ad superos
- Transite in inferos
- Hos si vis videre.
|
|
- Vita nostra brevis est
- Brevi finietur.
- Venit mors velociter
- Rapit nos atrociter
- Nemini parcetur.
|
|
- Vivat academia!
- Vivant professores!
- Vivat membrum quodlibet
- Vivant membra quaelibet
- Semper sint in flore.
|
|
- Vivant omnes virgines
- Faciles, formosae.
- Vivant et mulieres
- Tenerae amabiles
- Bonae laboriosae.
|
|
- Vivat et respublica
- et qui illam regit.
- Vivat nostra civitas,
- Maecenatum caritas
- Quae nos hic protegit.
|
|
- Pereat tristitia,
- Pereant osores.
- Pereat diabolus,
- Quivis antiburschius
- Atque irrisores.
|
Like this:
Be the first to like this post.
Αυτό το άρθρο δημοσιεύτηκε την Αυγούστου 13, 2010 στις 6:45 πμ και έχει αρχειοθετηθεί ώς μπαρμπουτσαλα . Μπορείτε να παρακολουθήσετε τα όποια σχόλια σε αυτό το άρθρο μέσω feed RSS 2.0
Μπορείτε να αφήσετε σχόλιο, ή trackback από την δικιά σας σελίδα.